

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 14: Versus 2
Et ait.Nota invidiam Judaeorum. Hic alienigena dicit resurrexisse Joannem, qui nullum signum fecit. Illi Jesum tot virtutibus approbatum non resurrexisse contendunt.Et ideo.Senserunt enim quod majoris virtutis sunt futuri sancti a mortuis resurgentes, quam fragili carne gravati.